FACIEM procidendi ritus supplicum (in)

FACIEM procidendi ritus supplicum (in)
in FACIEM procidendi ritus supplicum
ad pedes eius, cui supplicabant vel quasi ad pedes cum Dei pacem exorarent, apud Hebraeos in usu, ut e Sacris notissimum. Inde ad alias gentes transiit. Ita enim Darii mater et coniux, provolutae ad pedes Alexandri Mag. orare coepêrunt etc. apud Curt. l. 3. c. 12. Liv. de Paulo et Perseo. Summittentemque se ad pedes sustulit, l. 45. c. 7. Cic. Orat. ad Pop. Eq. Rom. antequam iret in exilium. Oro atque obsecro, quibus sigillatim saepe supplex ad pedes iacui, ut eum, quem singuli stratum atque abiectum sublevastis, nunc universi conservatum velitis. Unde ab iecti nomen significationem invenit, pro vili et humili: extremam enim submissionem iste habitus notat. Vide quoqueve infra Lingere pulverem. Ceterum ita procidentec genua eorum, quibus advolvebantur solebant complecti. Tac. Ann. l. 1. c. 13. Cum deprecandi causâ palatium introisset, ambulantisque Tiberii genua advolveretur etc. Plura infra ubi de Supplicum ritibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”